라틴어 문장 검색

Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
당신께서는 힘의 주인이시므로 너그럽게 심판하시고 저희를 아주 관대하게 통솔하십니다. 당신께서는 무엇이든지 원하시는 때에 하실 능력이 있으십니다. (불가타 성경, 지혜서, 12장18)
In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis diebus saeculi.
사자나 천사가 아니라 그분의 얼굴이 그들을 구해 내셨다. 당신의 사랑과 당신의 동정으로 그들을 구원해 주셨다. 지난 세월 모든 날에 그들을 들어 업어 주셨다. (불가타 성경, 이사야서, 63장9)
Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
그러나 그렇게 합의하여도 괜찮다는 뜻이지 명령하는 것은 아닙니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 7장6)
Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:16)
Et hac de causa, quia placet universis fidelibus, rogamus te, quatenus concedas ei, ut hoc tempore officio suo episcopali utatur, chrisma et oleum ipse sanctificet, peregrinis de [0596B] longinquis regionibus huc profectis indulgentiam et reconciliationem ipse faciat juxta ritum S. Hierosolymitanae Ecclesiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:6)
qui delictorum suorum confessione facta, indulgentia accepta, et Dominici corporis communione, urbem fortiter assiliunt in mari et in terra cum Pisanis et Genuensibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:11)
Secunda autem feria jam primo sole radiante, episcopus Mediolanensium in medio exercitus exsurgens, divino tactus spiritu, hac die bellum adfuturum praedixit, et sermonem ad populum Dei viventis faciens, omnes ad confessionem delictorum venire admonuit, quos in nomine Jesu apostolica potestate a peccatorum nexibus absolvit, universos post datam indulgentiam brachio B. Ambrosii [0613B] Mediolanensis episcopi sanctificans et benedicens;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:1)
Indulgentiam vero et remissionem semper tecum portes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 62:5)
Non facile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasquesermonis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 42:5)
Venia digni sunt, qui de peccato excusationem non faciunt, sedcum lacrimis et confessione ac cordis compunctione indulgentiam implorarenon cessant;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 299:2)
Et ita prostrati ad pedes Melibei et dominæPrudentiæ cadentes, cum summa devotione ab eis indulgentiam postulaverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 305:5)
Verumtamen, licet indigni, vestram exoramus dominationem, quatenus, erga nos non exercentes vindictam, sed potius placabilitatem, clementiam et pietatem, nobis subditis vestris donare dignemini indulgentiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 319:3)
In corruptela enim sunt, quae sunt in corporis indulgentia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:20)
Et ideo ostendens non per corporis indulgentiam, sed per animae elevationem, et cordis humilitatem se invenisse quod verum est, addidit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:21)
Vult te provocare ad poenitentiam Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION