라틴어 문장 검색

Difficile est ut mihi de absente credas - quamquam credere soles omnia -, tantum in illo industriae probitatis eruditionis ingenii studii memoriae denique esse, quantum expertus invenies.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 7:1)
Cuius eruditionem atque industriam uidens rex, rogauit eum, accepta ibi sede episcopali, suae gentis manere pontificem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 1:2)
nam et Secundo purus et pressus et, in quantum satis erat, profluens sermo non defuit, et Aper omni eruditione imbutus contemnebat potius litteras quam nesciebat, tamquam maiorem industriae et laboris gloriam habiturus, si ingenium eius nullis alienarum artium adminiculis inniti videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 2장 2:1)
Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
그러나 악의로 흉계를 꾸며 이웃을 죽였을 경우에는, 그가 내 제단을 붙잡았더라도 끌어내어 사형에 처해야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 21장14)
Levavit autem cocus armum et caudam et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: " Ecce quod remansit; pone ante te et comede, quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi ". Et comedit Saul cum Samuel in die illa.
요리사가 넓적다리와 꼬리를 가져다가 사울 앞에 차려 놓자 사무엘이 말하였다. “여기 남겨 둔 것을 당신 앞에 차려 드리니 잡수시오. 당신이 초대된 사람들과 함께 때맞춰 들도록 남겨 둔 것이오.” 이렇게 그날 사울은 사무엘과 함께 음식을 먹었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 9장24)
qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt,
그들이 그분 뒤를 따르려 하지 않고 그분의 길은 하나도 알려고 하지 않으면서 (불가타 성경, 욥기, 34장27)
ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et iudicium et aequitatem,
현철한 교훈과 정의와 공정과 정직을 얻게 하려는 것이다. (불가타 성경, 잠언, 1장3)
Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia.
식견은 그것을 지닌 이에게 생명의 샘이 되지만 미련한 자들의 교훈은 미련할 뿐이다. (불가타 성경, 잠언, 16장22)
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo.
지혜의 그늘에 있는 것은 돈의 그늘에 있는 것과 같다. 지식이 좋은 점은 그 지혜가 소유자의 생명을 보존하여 준다는 것이다. (불가타 성경, 코헬렛, 7장12)
Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia.
쇠가 무디어졌는데도 날을 갈지 않으면 힘을 더 들여야 한다. 그러나 지혜를 유용하게 쓰면 득이 된다. (불가타 성경, 코헬렛, 10장10)
Et dixerunt principes regi: " Rogamus, ut occidatur homo iste; de industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec; siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic sed malum ".
그러자 대신들이 임금에게 말하였다. “이런 자는 마땅히 사형을 받아야 합니다. 그가 이따위 말을 하여, 도성에 남은 군인들과 온 백성의 사기를 떨어뜨리고 있습니다. 사실 이자는 이 백성의 안녕이 아니라 오히려 재앙을 구하고 있습니다.” (불가타 성경, 예레미야서, 38장4)
puer erat summā industriā studiīsque gaudēbat.
아이는 최고로 근면했고, 공부하는것을 즐거워했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum ad balnea dūcit2)
vir est summā ērudītiōne, vetus meus amīcus.
그는 높은 학식을 갖춘, 내 오랜 친구이다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus Rōmā discēdere parat39)
Scholarium nostrorum petitioni, prout possumus, satisfacientes, aliquam sacrae eruditionis summam, quasi divinae Scripturae introductionem conscripsimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:1)
Hic animum intendit ad hoc quod esset beatae vitae necessarium, per quam unam omnium philosophorum invigilasse ac laborasse videtur industria.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION