라틴어 문장 검색

Miser Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse perditum ducas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 81)
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur Vel cocta fumis musta Massilitanis, Opimianum morionibus nectar Crystallinisque murrinisque propinat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII8)
Hunc vero acuto capite et auribus longis, Quae sic moventur, ut solent asellorum, Quis morionis filium negat Cyrtae?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIX9)
Morio dictus erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XIII1)
Parvum basiat usque morionem;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCIII2)
Quanto morio maior est maritus!
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCIII4)
Recepi litteras tuas quibus quereris taedio tibi fuisse quamvis lautissimam cenam, quia scurrae cinaedi moriones mensis inerrabant.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 1:1)
Quia nequaquam me ut inexspectatum festivumve delectat, si quid molle a cinaedo, petulans a scurra, stultum a morione profertur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 2:4)
at qualium, deus bone, quamque pretiosorum, quae si quis deportaret philosophaturus aut ad paludicolas Sygambros aut ad Caucasigenas Alanos aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea fibraeque glaciales procul dubio emollirentur egelidarentur neque illorum ferociam stoliditatemque, quae secundum beluas ineptit brutescit accenditur, rideremus contemneremus pertimesceremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 4:1)
tertia urbanitas, qua te ineptire facetissime allegas et Quirinalis impletus fonte facundiae potor Mosellae Tiberim ructas, sic barbarorum familiaris, quod tamen nescius barbarismorum, par ducibus antiquis lingua manuque, sed quorum dextera solebat non stilum minus tractare quam gladium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION