라틴어 문장 검색

quod si ad deridendum me dixit homo uenustus fuit, et ego nunc scio me ineptam sententiam dicere;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 13:5)
sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.
레아의 눈은 생기가 없었지만, 라헬은 몸매도 예쁘고 모습도 아름다웠다. (불가타 성경, 창세기, 29장17)
Simplex enim amans nil credit aliud in amante quaerendum nisi formam faciemque venustam et corporis cultum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 2:2)
Praeterea magis approbatur illius doctrina magistri qui ex ineptis noverit lignis aptam fabricare naviculam, quam qui ex optimis et bene compositis lignis aedificat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 4:7)
Hunc autem sequebatur primo loco ingens mulierum chorus atque venustus, quarum quaelibet in equo pinguissimo et formoso et suavissime ambulante sedebat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:8)
Ad quam quum venissem et eius venustam cernerem faciem atque decoram et eam in tam turpi equo sedere, meum sibi statim obtuli equum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 20:2)
Indecens enim esset et desperabile malum induceret, si mulier tam sapiens tamque venusta specie decorata inveniatur poenis subiacere tam gravibus totve pericula sustinere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 38:2)
Quamvis enim ad inferioris partis solatia quilibet principaliter tendat amator, et ibi sit amoris causa finalis, turpis tamen et inepta videtur nimis gestio corporis et plurimum feminae verecundum, inferiora sine superioribus solatiis exercere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:3)
Ideoque satis videretur ineptum, si secundum ipsius gradus dignitatem et ordinis nobilitatem de ipsius tractaremus amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:8)
Praeterea, si aliquod ineptum ab aliquo minus provide fiat unde coamantis forte animus concitetur, illico facie verecunda se male profiteatur egisse et occasionem animi praetendat irati vel causam aliam assignet idoneam, quae illi possit recte negotio confirmari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:7)
Minuit autem amorem solatia percipiendi et amantem nimia videndi facilitas et copia multa loquendi, nec non ineptus cultus et incessus amantis et repente superveniens inopia rerum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 1:2)
XIX His etiam adiungitur et aliud non inepte iudicium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 26:1)
Quarta dici potest ratione non inepte corpora hominum debilitari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:10)
Quid enim ineptius esse potest quam amicitiam hactenus extendi, ut in officiis vel obsequiis vicem quis rependat amico, cum omnia illis debeant esse communia, quibus nimirum esse debet et cor unum et anima una?
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:15)
Difficiles igitur aditus facilemque ruinam Cum Fronesis uideat, magno succenditur estu Sollicite mentis, uictique labore iugales Nec iuga ferre uelint nec soluere iura magistre, Ignarique uie, callem mirentur ineptum Gressibus, et pedibus gradiendi iura negantem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION