라틴어 문장 검색

servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:2)
Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse arbitrantur; sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장5)
noxia pollicitum domino miscere venena Fabricius regi nudata fraude remisit, infesto quem Marte petit, bellumque negavit per famuli patrare nefas, ductosque Camillus trans murum pueros obsessae reddidit urbi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:176)
Saepenumero civitatis nostrae principes audio culpantes modo agrorum infecunditatem, modo caeli per multa iam tempora noxiam frugibus intemperiem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 1:1)
Ea res ab noxia curculionum et similium animalium commodissime videtur conditas fruges defendere, quae nisi diligenter repositae sint, celeriter ab iis consumuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 15:1)
Noxia civili tellus Aegyptia fato, Haud equidem immerito Cumanae carmine vatis Cautum, ne Nili Pelusia tangeret ora Hesperius miles, ripasque aestate tumentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:1)
Verum, quando iam accusando fieri infectum non potest, Ignosce:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 8125)
noxia Alexandria, dolis aptissima tellus, et totiens nostro Memphi cruenta malo, tris ubi Pompeio detraxit harena triumphos-- tollet nulla dies hanc tibi, Roma, notam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1114)
nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est quin, ut quibus nullae suae vires sint, praesentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur, simul ac Romanum exercitum in Graecia viderint, ad consuetum imperium se avertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, vim tuam praesentis exercitusque tui experiri noluerint ?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 74:1)
Megaronides Amicum castigare ob meritam noxiam immoene est facinus, verum in aetate utile et conducibile.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 11)
nam ego amicum hodie meum concastigabo pro commerita noxia, invitus, ni id me invitet ut faciam fides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION