라틴어 문장 검색

numquam sum factus satur Et super infelix saevum patior dominium.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.9)
Nam duo de tenera puerilia corpora turba, Sanguineam rastris quae renovabat humum, Saevos et infelix furiali dente peremit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV2)
illos violentia saevi gurgitis infelixque iugi concordia mergit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권147)
quo more iacens super oscula saevi corporis infelix excuset Tydea coniunx;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권390)
Bistonas ad meritos cum cornua saeva Thyoneus torsit et infelix iam mille furoribus Haemus,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 765:1)
Tisiphone, vocisque meae secura Megaera, Non agitis saevis Erebi per inane flagellis Infelicem animam?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:54)
Non sic infelix patiam portusque reliquit Hesperios, saevi premerent cum Caesaris arma.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:55)
longa retro series, trepidum si Martis operti agricolam infandis condentem proelia sulcis expediam penitusque sequar, quo carmine muris iusserit Amphion Tyrios accedere montes, unde graves irae cognata in moenia Baccho, quod saevae Iunonis opus, cui sumpserit arcus infelix Athamas, cur non expaverit ingens Ionium socio casura Palaemone mater, atque adeo iam nunc gemitus et prospera Cadmi praeteriisse sinam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권3)
Iamdudum terris coetuque offensa deorum aversa caeli Pietas in parte sedebat, non habitu, quo nota prius, non ore sereno, sed vittis exuta comam, fraternaque bella, ceu soror infelix pugnantum aut anxia mater, deflebat, saevumque Iovem Parcasque nocentes vociferans, seseque polis et luce relicta descensuram Erebo et Stygios iam malle penates,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권240)
primum adeo saevis imbutus moribus aulae indicium specimenque sui iubet igne supremo arceri Danaos, nudoque sub axe relinqui infelix bellum et tristes sine sedibus umbras, mox reducem Ogygiae congressus limine portae Oedipodem extimuit paulum, seseque minorem confessus tacite, promptamque coercuit iram;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권358)
Forte sedens media regni infelicis in arce dux Erebi populos poscebat crimina vitae, nil hominum miserans iratusque omnibus umbris stant Furiae circum variaeque ex ordine Mortes, saevaque multisonas exsertat Poena catenas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권5)
Respondens Anna: " Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
그러자 한나가 이렇게 대답하였다. “아닙니다, 나리! 포도주나 독주를 마신 것이 아닙니다. 저는 마음이 무거워 주님 앞에서 제 마음을 털어놓고 있었을 따름입니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 1장15)
Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
지혜와 교훈을 업신여기는 자는 불쌍하다. 그들의 희망은 헛되고 노동은 벌이가 되지 않으며 그들의 작업은 결실이 없다. (불가타 성경, 지혜서, 3장11)
Non quia impotens eras in acie subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare;
당신께서는 싸움터에서 저 악인들을 의인들 손에 넘기실 수도, 무서운 야수나 엄중한 말씀으로 단번에 파멸시키실 수도 있었습니다. (불가타 성경, 지혜서, 12장9)
Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae.
생명 없는 것들에 희망을 거는 자들도 불쌍하다. 그들은 사람 손으로 만들어진 것들, 솜씨 좋게 다듬어진 금과 은, 동물들의 상, 또 옛적에 어떤 손이 다듬어 놓았다는 쓸모없는 돌을 신이라고 부른다. (불가타 성경, 지혜서, 13장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION