라틴어 문장 검색

Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes et regna recludat Pallida, dis invisa, superque inmane barathrum Cernatur, trepident inmisso lumine Manes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:2)
non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum cernatur, trepident inmisso lumine manes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:11)
"furor omnibus idem, idem animus solare domos iuvenumque senumque praecipitare colos plenisque adfrangere parvos uberibus ferroque omnes exire per annos, tunc viridi luco 1 - lucus iuga celsa Minervae propter opacat humum niger ipse, sed insuper ingens mons premit et gemina pereunt ealigne soles - hic sanxere fidem, tu Martia testis Enyo atque inferna Ceres, Stygiaeque Acheronte recluso ante preces venere deae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권77)
Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: " Descendam ad filium meum lugens in infernum ". Et flevit super eo pater eius.
그의 아들딸들이 모두 나서서 그를 위로하였지만, 그는 위로받기를 마다하면서 말하였다. “아니다. 나는 슬퍼하며 저승으로 내 아들에게 내려가련다.” 이렇게 요셉의 아버지는 그를 생각하며 울었다. (불가타 성경, 창세기, 37장35)
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident.
그러나 그 소가 예전부터 받는 버릇이 있어, 그 주인이 경고를 받고도 그것을 잡도리하지 않아 남자나 여자를 죽였으면, 소가 돌에 맞아 죽어야 할 뿐만 아니라, 주인도 사형을 받아야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 21장29)
Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus.
그러나 그 살갗에 생긴 얼룩이 희기는 하나, 다른 살갗보다 우묵하게 들어가 보이지는 않고, 털도 희어지지 않았으면, 사제는 병자를 이레 동안 격리한다. (불가타 성경, 레위기, 13장4)
Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
이레째 되는 날 사제가 그를 살펴보아, 병이 변하지 않고 살갗에 더 번지지 않은 것으로 보이면, 사제는 그를 다시 이레 동안 격리한다. (불가타 성경, 레위기, 13장5)
lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est.
살갗에 생긴 것은 이미 오래된 악성 피부병이다. 사제는 그를 부정한 이로 선언한다. 그는 이미 부정한 사람이므로 사제는 그를 격리하지 않는다. (불가타 성경, 레위기, 13장11)
Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus.
그러나 사제가 그것을 살펴보아, 털이 희어지지도 않고 다른 살갗보다 깊이 들어가지도 않았으며 병이 수그러졌으면, 사제는 그를 이레 동안 격리한다. (불가타 성경, 레위기, 13장21)
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus.
그러나 사제가 그것을 살펴보아, 그 얼룩에 흰 털도 없고 그 자리가 다른 살갗보다 깊이 들어가지도 않았으며 병이 수그러졌으면, 사제는 그를 이레 동안 격리한다. (불가타 성경, 레위기, 13장26)
Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus.
사제가 백선이 든 자리를 살펴보아, 그곳이 다른 살갗보다 우묵하게 들어가 보이지 않고, 또 거기에 검은 털도 없을 경우에, 사제는 백선 병자를 이레 동안 격리한다. (불가타 성경, 레위기, 13장31)
Qui considerabit macula infectum et recludet septem diebus;
사제는 그 병을 살펴보고 병든 물건을 이레 동안 따로 둔다. (불가타 성경, 레위기, 13장50)
praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque illud septem diebus aliis.
사제는 병든 물건을 빨도록 지시하고, 다시 이레 동안 따로 두게 한다. (불가타 성경, 레위기, 13장54)
qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent.
그들은 그를 가두어 두었다. 그를 어떻게 해야 할지 결정된 것이 아직 없었기 때문이다. (불가타 성경, 민수기, 15장34)
Sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia, quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum ".
그러나 주님께서 완전히 새로운 일을 하시어, 땅바닥이 입을 열어젖히고 이들과 이들에게 딸린 모든 것을 집어삼켜서, 이자들이 산 채로 저승에 내려가게 되면, 그때에 너희는 이 사람들이 과연 주님을 업신여겼다는 것을 알게 될 것이다.” (불가타 성경, 민수기, 16장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION