라틴어 문장 검색

ubi illi vana iniecerint missilia et effusi stantibus vobis se intulerint, tum micent gladii et veniat in mentem unicuique deos esse qui Romanum adiuvent, deos qui secundis avibus in proelium miserint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 130:1)
Alii vero qui pugnae intenti erant, videntes illos spoliis manus inferre, eadem avaritia corrupti, manus similiter praedae injicientes, cum spoliis copiosis et infinitis in laude et laetitia et voce exsultationis Antiochiam reversi sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:3)
P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 586:3)
adversus quam eadem spe duae quae Punicam unam navem circumvenerant cum inferrentur, demittere remos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae navis causa iussit, et in advenientes hostium naves ferreas manus inicere et, ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Romanae virtutis nec pro viris ducere regia mancipia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 498:2)
Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
그러나 비둘기는 발붙일 곳을 찾지 못하고 방주로 노아에게 돌아왔다. 온 땅에 아직도 물이 있었던 것이다. 노아는 손을 내밀어 그것을 잡아 방주 안으로 들여놓았다. (불가타 성경, 창세기, 8장9)
Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur ".
너는 그것을 아버지께 가져다 드려라. 그러면 아버지가 그것을 잡수시고, 돌아가시기 전에 너에게 축복해 주실 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 27장10)
coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: " Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua ".
그도 별미를 만들어 아버지에게 들고 가서 말하였다. “아버지, 일어나셔서 아들이 사냥해 온 고기를 잡수시고, 저에게 축복해 주십시오.” (불가타 성경, 창세기, 27장31)
Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: " Dormi mecum ".
이런 일이 있고 난 뒤, 주인의 아내가 요셉에게 눈길을 보내며 “나와 함께 자요!” 하고 말하였다. (불가타 성경, 창세기, 39장7)
E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis.
요셉은 사람들이 사 가는 곡식 값으로 이집트 땅과 가나안 땅에 있는 돈을 모조리 거두어들였다. 그는 그 돈을 파라오의 궁궐로 넘겼다. (불가타 성경, 창세기, 47장14)
Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies ".
엿샛날에는, 그날 거두어들인 것으로 음식을 장만해 보면, 날마다 모아들이던 것의 갑절이 될 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 16장5)
In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: " Hoc est! ", ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo.
소나 나귀나 양이나 겉옷이나 그 밖의 어떤 분실물이든, 한쪽이 ′저것은 내 것이다.′ 하고 주장하는 사건이 생기면, 양쪽이 관련된 이 일은 하느님께 가져가야 한다. 하느님께서 유죄 판결을 내리신 자는 상대방에게 갑절로 배상해야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 22장8)
et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis
그리고 상을 가져다 차릴 것을 차려 놓고, 등잔대를 가져다 등잔들을 올려놓아라. (불가타 성경, 탈출기, 40장4)
Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
또 궤를 성막 안에 들여놓고 칸막이 휘장을 쳐서 증언 궤를 가렸다. 이는 주님께서 모세에게 명령하신 대로였다. (불가타 성경, 탈출기, 40장21)
Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum conventus;
기름부음 받은 사제는 황소의 피를 얼마쯤 받아, 만남의 천막으로 가지고 들어간다. (불가타 성경, 레위기, 4장5)
inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum conventus,
기름부음 받은 사제는 황소의 피를 얼마쯤 가지고 만남의 천막으로 들어가서, (불가타 성경, 레위기, 4장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION