라틴어 문장 검색

Hinc tantum roboris et auctoritatis nostra suscepit disciplina, ut hii qui antea vehementius magistro illi nostro adherebant et maxime nostram infestabant doctrinam, ad nostras convolarent scolas, et ipse qui in scolis Parisiace sedis magistro successerat nostro locum mihi suum offerret, ut ibidem cum ceteris no /f.2vb/ stro se traderet magisterio ubi antea suus ille et noster magister floruerat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 4:1)
Ex quo illi vehementer accensi clamare ceperunt nunc me patenter ostendisse quod semper monasterium illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti regno derogaverim, ei videlicet honorem illum auferens quo singulariter gloriaretur, cum eorum patronum Ariopagitam fuisse denegarem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 1:1)
Quae quidem omnia si ad divinae Trinitatis doctrinam congruis proportionibus reducantur, facile est nobis ex ipsis philosophorum documentis, pseudophilosophos, qui nos infestant, refellere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:14)
Progreditur Fronesis, flammata palacia Martis Ingrediens, stupet insultus irasque caloris Quem parit ille locus qui, totus in igne uaporans, Nil nouit nisi feruores ignisque procellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:1)
Unitas operis toties repetita Cytheream [0459B] infestat fastidiis, continuataeque laborationis effectus, laborandi excludit affectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:38)
Turci itaque alii retenti, alii vix elapsi, socios qui erant ad pontem Farfar et in porta conglobati, ad auxilium sibi magno fragore vociferantes, exierunt, equosque ad frena in exitu et fremitu subvenientium rejicientes, Gallos hactenus se infestantes in fugam gravissimam retulerunt usque ad ipsum pontem, quem ex navibus composuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:6)
Cum bene pugnaris, Que nimis infestat, vincenda superbia restat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 18:1)
illa vini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes vaporantur interna viscera, animus ignescit, anima exuritur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:2)
altera quae mentem virtutis vaporet gratia, et omnem infirmitatem videatur avertere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:9)
Regionum autem incolae id magis omnibus asseverant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci saevum tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 6:1)
Qua de causa terrores huius modi, vaporatis temporibus, aut nimia aquarum caelestium superfusione, contingunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 12:2)
In ipso autem Amidae meditullio sub arce fons dives exundat, potabilis quidem, sed vaporatis aestibus non numquam faetens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 2:5)
Sed in civitate, ubi sparsorum per vias cadaverum multitude humandi officia superaret, pestilentia tot malis accessit, verminantium corporum lue tabifica, vaporatis aestibus varioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde oriri solent breviter explicabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 1:1)
ad cubitorum enim longitudinem octodecim interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi vaporatur confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 16:2)
regnaque furentium Germanorum exscindens, et in pulvere vaporato Persidis, augebat fiduciam militis, dimicans inter primos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION