라틴어 문장 검색

"Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta,Et quoniam mortalium generi natura datum est, ut abstrusa fortius quaerat, ut negata magis ambigat [f. ambiat], ut tardius adepta plus diligat, eo flagrantius animadverteretur veritas, quo diutius desideratur, vel laboriosius quaeritur, vel tardius invenitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:28)
Ex ratione simul et affectu, quando is quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae lautioris dulcedine, in alterius influit animum;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:16)
Quam ad dextram in littore maris relinquentes, super flumen dulcis saporis, quod ibidem mari influit, [0535B] biduo pernoctaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:6)
Ibidem ad radicem montis fons manat, qui ibidem urbi influit per camporum apertam planitiem, ubi dux Godefridus et Robertus Flandrensis, positis tentoriis, hospitati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:11)
Medium autem hoc non potest accipi nisi motus caeli influens per motum inferioribus formas motoris.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:8)
cor enim, quod secundum Aristotelem "est principium vitae et vegetationis et sensus", membris distantibus a se virtutes has non influit nisi per vehiculum spiritus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:11)
Et sic ex virtute propria movet humorem, ex virtute solis influit vitam humori moto et ex virtute Veneris movet seminis genituram ad formas geniturae convenientes.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:15)
Undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum perurgetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:4)
Erupti erant fontes aquarum, apertae fuerant cataractae coeli, ut undique influentibus aquis terra inundaretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:6)
Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:9)
centum quinquaginta diebus influxit diluvium, centum quinquaginta diebus aliis cessit diluvium:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:26)
Unde et in ritualibus et pontificio sacerdotio obtemperantibus libris super auctore motus terrae nihil dicitur caute, ne alio deo pro alio nominato, cum qui eorum terram concutiat, sit in abstruse, piacula committantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 10:1)
Itaque vespera tenebrante, cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna, multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens, obscurae praesidio noctis postica per quam nihil servabatur evado, et squalentum peritia locorum, comitumque adiutus celeritate, ad decimum lapidem tandem perveni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 5:1)
Amnes quippe multi per eam ante dictum influunt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 41:2)
Ideoque imperator nunc antesignanus nunc agminibus cogendis insistens, cum expeditis velitibus, nequid lateret abstrusum, frutecta squalida vallesque scrutabatur, licentiores militum per longinqua discursus affabilitate nativa prohibendo vel minis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION