라틴어 문장 검색

Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 6:3)
tempus est togam virīlem sūmere et studia puerīlia dēpōnere.
성인용 토가를 입고, 어린이들 공부를 그만둘 때다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus togam virīlem sūmit31)
Nam pro quingentis milibus nummum, quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, agrum ex meis longe pluris actori publico mancipavi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 2:2)
Quis denique sacris vel philosophicis meditationibus intentus, pueriles vagitus, nutricum que hos mittigant nenias, tumultuosam familie tam in viris quam in feminis turbam sustinere poterit?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 2:3)
Tamen ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:10)
Quod si post grammaticam quasi puerilem disciplinam ad philosophicam perfectionem conscendere juvat, ut scilicet tantum aliquam ad propositum nostrum idoneam sumamus similitudinem, nec ibi nobis divinae gratiae suffragium deerit, maxime cum de ipsis Apostolus philosophis loquens, asserat illos a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:7)
Est amicitia puerilis, quam vagus et lasciviens creat affectus;
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:1)
Igitur haec amicitia quam diximus puerilem, eo quod in pueris magis regnat affectus, ut infida, et instabilis, et impuris semper mixta amoribus, ab his quos spiritalis amicitiae dulcedo delectat, omnimodis caveatur.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:8)
Et ideo non puerili modo amicos mutare, vaga quadam debemus sententia.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:7)
Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat quam rogare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:15)
Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:21)
In hoc etenim opere litteralis sensus suauitas puerilem demulcebit auditum, moralis instructio perficientem imbuet sensum, acutior allegorie subtilitas proficientem acuet intellectum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:9)
Asperat illa manum scutica qua punit abusus Quos de more suo puerilis combibit etas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:7)
Nam predicta iacent ad tempus et ocia seruant Instrumenta quibus pueriles excolit annos Et mentita fabrum, fabrilibus utitur armis, Materie fluxum superat cogitque negantem Materiam seruire sibi lignique rigorem Edomat et lignum themonis ymagine uestit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 26:2)
Confertur tamen ad laudem titulumque fauoris Nobilitas augusta, genus presigne, parentes Ingenui, libertas libera, nobilis ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION