라틴어 문장 검색

Terra, jampridem hiemis latrocinio suis ornamentis denudata, [0440D] a veris prodigalitate, spirantem florum tunicam usurpavit, ne vestibus pannosis ingloria, adolescentulae aspectui indecenter compareret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:24)
Medea vero proprio filio novercata, ut inglorium Veneris opus quaereret, gloriosum Veneris destruxit opusculum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:41)
Sic jubar humani sensus male palliat umbra Carnis, fitque nummis ingloria gloria mentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:24)
prudentiae gloriam degloriet livor inglorius?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:28)
Apud has , quarum exordiens initium ab Assyriis, ad Nili cataractas porrigitur, et confinia Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores, seminudi coloratis sagulis pube tenus amicti, equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa reptantes, in tranquillis vel turbidis rebus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 3:1)
et adortus milites seminudos, humum etiam tum gestantes, expeditis agiliter gladiis, obtruncabant, inter quos etiam duces ambo sunt caesi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 8:2)
eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat - igitur, priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus.
(아풀레이우스, 플로리다 22:4)
quae non in aliis manifestius occurrunt, quam in illis tribus quae antiquis incognitae, et quarum primordia, licet recentia, obscura et ingloria sunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:2)
Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:9)
patris et inmemor inter frementes Hippolyte tubas strictam securim languida poneret et seminudo pectore cingulum forti negatum solveret Herculi, bellumque solus conficeret decor.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:14)
fractos inglorius armos supposuit, servile gemens;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:242)
Adspice, Roma, tuum iam vertice celsior hostem, adspice quam rarum referens inglorius agmen Italia detrusus eat quantumque priori dissimilis, qui cuncta sibi cessura ruenti pollicitus patrii numen iuraverat Histri non nisi calcatis loricam ponere rostris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:21)
ast ego deserta maerens inglorius aula implacidas nullo solabor pignore curas?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:48)
"Otia te, Rufine, iuvant frustraque iuventae consumis florem patriis inglorius arvis?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:62)
stupor omnibus Indis plurimus ereptis elephas inglorius errat dentibus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:173)

SEARCH

MENU NAVIGATION