라틴어 문장 검색

Dehinc corpus militis apprehensum, licet exstinctum, in laqueo funis ad moenia suspenderunt, ut Christianos per hanc inhumanitatem amplius offenderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:9)
quare aut hendecasyllabos trecentos exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non movet aestimatione, verum est mnemosynum mei sodalis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 128)
Adeste, hendecasyllabi, quot estis omnes undique, quotquot estis omnes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 421)
quod ego non superbia neque inhumanitate faciebam neque quod tuo studio rectissimo atque optimo non obsequi vellem, praesertim cum te unum ex omnibus ad dicendum maxime natum aptumque cognossem, sed me hercule istius disputationis insolentia atque earum rerum, quae quasi in arte traduntur, inscitia.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 99:3)
moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:8)
sunt enim alia con- traria, quae privantia licet appellemus Latine, Graeci appellant στερητικά. Praeposito enim ' in' privatur verbum ea vi, quam haberet si 'in' praepositum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas inhumanitas, et cetera generis eiusdem, quorum tractactio est eadem quae superiorum quae adversa dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 3:1)
Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostros, quibus nos in vehiculo in balineo inter cenam oblectamus otium temporis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 2:1)
Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has meas nugas ita inscribere 'hendecasyllabi', qui titulus sola metri lege constringitur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 8:3)
ego tantum hendecasyllabos praesto.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 9:2)
Libera tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui scripta tua communibus amicis spoponderunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 1:1)
Proinde aut rumpe iam moras aut cave ne eosdem istos libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non possunt, convicio scazontes extorqueant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 2:2)
Ais legisse te hendecasyllabos meos;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 1:1)
Expertus sum me aliquando et heroo, hendecasyllabis nunc primum, quorum hic natalis haec causa est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:2)
Postremo placuit exemplo multorum unum separatim hendecasyllaborum volumen absolvere, nec paenitet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 9:2)
fors dignabitur et meis medellam tormentis dare prosperante Christo, dulces hendecasyllabos revolvens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.74)

SEARCH

MENU NAVIGATION