라틴어 문장 검색

Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:15)
Et Principio coelum et terram, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, etc.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 56:1)
Gravius enim recidivus quam initialis videtur affligere morbus, et duriori cogit hominem morte deficere, et acrius amittitur quod spe aliqua videtur possideri largita quam quod nuda voluntate speratur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:4)
Hic est splendor nunquam deficiens, vita indefessa, [0452A] non moriens, fons semper scaturiens, seminale vitae seminarium sapiens, principale principium, initiale bonitatis initium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:12)
Per Dei timorem initialem, qui et caritativus dicitur, expellemus omnes timores, videlicet umanum mundanum servilem et omnianos timebunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 6:2)
Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 8:1)
περι` το`ν πάντων βασιλέα πάντ' ἐστι` και` ἐκείνου ἕνεκα πάντα, quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.
(아풀레이우스, 변명 62:6)
"En rerum naturae prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis totius alma Venus, quae cum mortali puella partiario maiestatis honore tractor et nomen meum caelo conditum terrenis sordibus profanatur!"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:19)
"En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens, elementorum omnium domina, saeculorum progenies initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum, deorum dearumque facies uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria flamina, inferum deplorata silentia nutibus meis dispenso:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:1)
paene reluctatis iterum pugnantia rebus rupissent elementa fidem penitusque revulso carcere laxatis pubes Titania vinclis vidisset caeleste iubar rursusque cruentus Aegaeon positis aucto de corpore nodis obvia centeno vexasset fulmina motu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:15)
Interea magni iam iam subeuntibus astris Oceani genitale caput Titania frenis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 97:1)
ille etiam Alciden Titania fata morantem attulerat tum forte dies;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 168:1)
post alii, quos praecipuo Titania tellus legit honore patres, motique ad proelia reges.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 492:1)
testor cara tuas, Circe Titania, voces, te ducente sequor, tua me, grandaeva, fatigant
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 367:1)
' Titania iamque gramina Perseasque sinu depromere vires
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 474:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION