라틴어 문장 검색

ceterum qui sese sciat orationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur.
(아풀레이우스, 변명 8:6)
Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 12:1)
VERBIS uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque durae et inlepidae, par esse delictum videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 2:1)
Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:2)
(quam das finem, iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 13:6)
Sed quaero an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit De Lege Agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit 'manubias' et 'praedam,' si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 5:1)
De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 1:1)
stolidos autem vocari non tam stultos et excordes quam taetros et molestos et inlepidos, quos Graeci μχθηρου`σ και` φορτικούσ dicerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 11:2)
Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 6:1)
Nam Laevius inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 8:4)
In qua parte non injucundum foret experimentum, quod noviter audivimus esse tentatum, de insitione arborum sylvestrium (quae hucusque in arboribus hortensibus fieri consuevit), unde folia et glandes majorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:11)
cuius satietatem si superfluis urguere uelis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:12)
Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:4)
et ut erat comis bonis, ita adversus malos iniucundus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 4:4)
Flavi, delicias tuas Catullo, ni sint inlepidae atque inelegantes, velles dicere, nec tacere posses.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 61)

SEARCH

MENU NAVIGATION