라틴어 문장 검색

Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;
그들이 만들 옷은 가슴받이, 에폿, 겉옷, 수놓은 저고리, 쓰개, 허리띠다. 이렇게 너의 형 아론과 그의 아들들에게 거룩한 옷을 만들어 주어, 그들이 사제로서 나를 섬기게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 28장4)
Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
“너는 에폿을 만들 때와 같은 방식으로 금과, 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 가늘게 꼰 아마실로 판결 가슴받이를 정교하게 만들어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 28장15)
et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.
그리고 자주색 실로 만든 끈으로 가슴받이 고리를 에폿 고리에 이어, 에폿의 띠 위에 오게 해서 가슴받이가 에폿에서 늘어지지 않게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 28장28)
Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale
지도자들은 에폿과 가슴받이에 박을 마노와 그 밖의 장식 보석들, (불가타 성경, 탈출기, 35장27)
Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,
그는 에폿을 만들 때와 같은 방식으로 금과, 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 가늘게 꼰 아마실로 판결 가슴받이를 정교하게 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 39장8)
quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim.
모세는 또 그에게 가슴받이를 달아 주고 그 가슴받이 안에 우림과 툼밈을 넣었다. (불가타 성경, 레위기, 8장8)
Sed cum beneficos liberalesque dixerit neque alius modi isti sint quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, pedibus et verbis reprehendit doctissimi viri orationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 15:1)
ten lapides varios lutulenta radere palmaet Tyrias dare circum inlota toralia vestis,oblitum, quanto curam sumptumque minorem haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장51)
Nec his Virgilii verbis copia rerum dissonat, quam plerique omnes litteratores pedibus inlotis praetereunt, tamquam nihil ultra verborum explanationem liceat nosse grammatico.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:1)
Etrusci nisi thermulis lavaris, Inlotus morieris, Oppiane.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII1)
Inlotus morieris, Oppiane.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII10)
Curre, age, et inlotos revoca, Calliste, ministros;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII2)
inlotus adhaesit sudor 'lotus' vel 'lautus' dicimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4431)
quae quamvis infusa novum penetret nova semper figmentum, vetus illa tamen de crimine avorum dicitur, inloto quoniam concreta veterno est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3302)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION