라틴어 문장 검색

dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas.
그대의 이는 털을 깎으려고 세척장에서 올라오는 양 떼 같다오. 모두 쌍둥이를 낳아 새끼를 잃은 것이 하나도 없구려. (불가타 성경, 아가, 4장2)
Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.
그대의 두 젖가슴은 나리꽃 사이에서 풀을 뜯는 한 쌍의 젊은 사슴, 쌍둥이 노루 같다오. (불가타 성경, 아가, 4장5)
Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis.
그대의 이는 세척장에서 올라오는 어미 양 떼 같다오. 모두 쌍둥이를 낳아 새끼를 잃은 것이 하나도 없구려. (불가타 성경, 아가, 6장6)
Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae,
그대의 두 젖가슴은 한 쌍의 젊은 사슴, 쌍둥이 노루 같다오. (불가타 성경, 아가, 7장4)
Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego;
혼자 사는 이들과 과부들에게 말합니다. 그들은 나처럼 그냥 지내는 것이 좋습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 7장8)
- quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur - et virum uxorem non dimittere.
─ 만일 헤어졌으면 혼자 지내든가 남편과 화해해야 합니다. ─ 그리고 남편은 아내를 버려서는 안 됩니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 7장11)
et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
그래서 그는 마음이 갈라집니다. 남편이 없는 여자와 처녀는 몸으로나 영으로나 거룩해지려고 주님의 일을 걱정합니다. 그러나 혼인한 여자는 어떻게 하면 남편을 기쁘게 할 수 있을까 하고 세상일을 걱정합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 7장34)
Oculorum serena placiditas [0432C] amica blandiens claritate, gemelli praeferebat sideris novitatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:9)
caetera spolia militibus divisa sunt, viri sine numero caesi sunt, pueri cum matribus abducti, mulieres nuptae et innuptae, quarum ignoratur numerus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:7)
Nec dubitandum est, cum tot capitaneis primis non paucos adfuisse sequaces et inferiores, servos et ancillas, nuptas et innuptas, cujusque ordinis viros et mulieres.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:1)
ad haec undique clamor magnus et tremor in populo excitatur, mulieres nuptae et innuptae una cum viris et infantulis detruncantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:3)
Et influunt innuptarum puellarum decorae suboles:
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:4)
Item Laberius in Gemellis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 13:1)
Haec autem pecuniarum congeries eo magis fuit mirabilis quod rex eo tempore nullis omnino bellis aut motibus implicabatur, quin et unicum tantum filium habuit, filiam etiam unam innuptam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:13)
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis, adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION