라틴어 문장 검색

Est correptio inopportuna, et est indicium, quod non probatur esse bonum; et est tacens, et ipse est prudens.
그는 힘이 모자라서 죄를 지을 수 없었다 해도 기회를 잡기만 하면 악을 저지르리라. (불가타 성경, 집회서, 19장28)
et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio.
추잡한 말이나 어리석은 말이나 상스러운 농담처럼 온당치 못한 것들도 마찬가지입니다. 여러분은 감사의 말만 해야 합니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 5장4)
Non enim ignorantia haereticum facit, sed magis superbiae obstinatio, cum quis videlicet ex novitate aliqua nomen sibi comparare desiderans, aliquid inusitatum proferre gloriatur, quod adversus omnes defendere inopportune nititur, ut vel caeteris superior, vel nullis habeatur inferior.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:40)
Si de anima falsitatis assertio proferatur, et falsitas mendacem, et falsitatis inopportuna defensio haereticum facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:44)
"Fornicatio et omnis immunditia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet," etc. (Ephes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:12)
Turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas, quæad rem non pertinet, non nominetur in vobis, sicut decet sanctos.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 43:10)
Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam, mihique non mediocriter suscensebam quod ultro inducta serie inopportunarum fabularum partem bonam vesperae eiusque gratissimum fructum amitterem;
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:1)
tantum, sane clarum ac validum et asino proprium sed inopportuno plane tempore:
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:8)
fugitet foedam et insulsam scurrilitatem, variet compositionem, nec omnis clausulas uno et eodem modo determinet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 5:3)
summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 31:4)
igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:3)
atque in hunc modum scientia pompa proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est, quorum scurrilitati neglegentia comes hoc volens tantum legere, quod carpat, sic non utitur litteris quod abutitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 2:3)
1 Quodsi nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quod loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum iudicatum a deo sciamus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION