라틴어 문장 검색

ut nihil indecorum praetereat, nihil inornatum relinquat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:7)
Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 4:1)
Debuisse enim scribi putabant non futurum, sed futuram, neque dubitabant quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset manifestarius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 4:2)
Ex quo in plures libros mendae istius indoles manavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 15:4)
Hisne tuis mendis mea tot benefacta rependis?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:8)
Super mendam tantummodo intendi debent, qui vel in priorem vel in posteriorem partem exciderunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 19장3)
Vix est quod moneam, orationis Celsianae contextum constituendum esse tribus his codicibus, quippe qui reliquis longe plures continent egregias lectiones multoque paucioribus deturpati sunt mendis.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.125)
Ceteroquin mendis scatent iisque longe praeferendae sunt editiones antiquae (inprimis ed.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.134)
Targae in Celsum merita aliquot additamentis augere mihi licuit hujus viri labores, susque deque non habebunt, spero, meorum conatuum paucitatem quicumque lectores non ignorant quantum desudandum sit editori qui mendis expurgare interpretarique constituit opus scriptoris tam varia tamque difficilia pertractantis argumenta.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.155)
nec umquam aliter haec duo, ne quis mendam magis quam consuetudinem putet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 2:3)
"tu tempora lauro semper inornata per pascua pastor habebis?"
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:21)
nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime accommodata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:5)
tantum librariorum menda tolluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 23 4:2)
- , dum intellegamus hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod non nihil habeat insolens aut ineptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 2:4)
Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION