라틴어 문장 검색

ut nihil indecorum praetereat, nihil inornatum relinquat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:7)
Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 2:1)
nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant, et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonia conticuit, et recalet apud quosdam adhuc (licet raros ), consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt alii numeros;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 17:2)
Primo quod recalebant in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta venturum, sed periturum ferro poenali:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:1)
paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:9)
"tu tempora lauro semper inornata per pascua pastor habebis?"
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:21)
Atquin acrius multo atque vehementius Thessalici incendii cineres recaluerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 53:2)
spumantem sanguine cerno quasi non praedicit, sed videt quod facturus est Turnus, ut recalent nostro Tiberina fluenta sanguine adhuc.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 871)
recalent pro 'calent':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 351)
aut 'recalent' iterum calent, quia dixerat 'bis magna victi pugna':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 353)
nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime accommodata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:5)
- , dum intellegamus hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod non nihil habeat insolens aut ineptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 2:4)
Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:3)
Hinc soror in partem misera cum matre doloris Venit inornatas dilaniata comas, Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque Oscula nec solos destituere rogos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 935)
Spectat inornatos collo pendere capillos et "quid, si comantur?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION