라틴어 문장 검색

Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem populum: " Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum, sed quis percussit omnes hos?
아침이 되자 그는 나가 서서 온 백성에게 말하였다. “여러분은 죄가 없습니다. 내 주군을 칠 계획을 세우고 그를 살해한 것은 바로 나입니다. 그러나 여기 이 사람들은 모두 누가 쳐 죽였습니까? (불가타 성경, 열왕기 하권, 10장9)
Et utinam inpraesentiarum vivendo quique gemerent ne cruenta cede perirent, quatinus patriae dulcibus arvis, etiam me occumbente, superstites fierent et ad pristinae felicitatis gloriam postmodum redirent!"
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:5)
hic ego, Maxime, quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero, necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem.
(아풀레이우스, 변명 46:6)
quid igitur inpraesentiarum uis tibi credi?
(아풀레이우스, 변명 51:22)
De nomine ut inpraesentiarum satis dixi.
(아풀레이우스, 변명 63:4)
cuiuis clarius dilucet aliam rem inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit.
(아풀레이우스, 변명 65:2)
enimuero Honorinum et honos suus ad praeturam uocat et fauor Caesarum ad consulatum format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Carthaginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reuersurus est.
(아풀레이우스, 플로리다 9:55)
sed nunc inpraesentiarum libro isto ad hunc honorem mihi conscripto, ita ut soleo, publice protestabor:
(아풀레이우스, 플로리다 16:45)
nam nunc inpraesentiarum - neque enim diffitebor - laetitia facundiae obstrepit et cogitatio uoluptate impeditur;
(아풀레이우스, 플로리다 16:51)
ac mens occupata delectatione mauult inpraesentiarum gaudere quam praedicare.
(아풀레이우스, 플로리다 16:52)
metuo quidem, Scipio, quoniam laudes tuas attigi, ne me inpraesentiarum refrenet uel tua generosa modestia uel mea ingenua uerecundia.
(아풀레이우스, 플로리다 17:23)
id ego cum alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior.
(아풀레이우스, 플로리다 18:11)
contra vero, qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die videri natum, qui post noctem diluxerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 4:2)
Per quod satis dilucet, hane capionem posse dici, quasi hanc captionem, et in usu et in pignore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, X 4:1)
nunc satis erit atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuavisque esse et inutilis videri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit et sequitur quaedam discendi voluptas insatiabilis, cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque , tamquam apud Sirenios scopulos, consenescas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION