라틴어 문장 검색

Et ait Achis ad servos suos: " Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me?
그러자 아키스가 신하들을 꾸짖었다. “미친 놈이 아니냐! 어쩌자고 저런 자를 나에게 끌어 왔느냐? (불가타 성경, 사무엘기 상권, 21장15)
Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei: " Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te? ". Qui ait eis: " Nostis hominem et loquelam eius ".
예후가 자기 주군의 신하들에게 돌아오자 그들이 물었다. “괜찮소? 그 미친 녀석이 왜 장군에게 왔소?” 예후는 “그가 어떤 자이고 어떻게 말하는지 알지 않소!” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 9장11)
Bacchae bacchanti si velis advorsarier, ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2119)
Deus, qui iudicas equitatem, quanto tunc animi felle, quanta mentis amaritudine te ipsum insanus arguebam, te furibundus accusabam, sepius repetens illam beati Anthonii conquestionem:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 3:2)
Quod scilicet Democritus Hypocrati medico tradidisse fertur, cum eum quasi insanum cunctis Democriti civibus id opinantibus in custodia medendi causa viseret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:8)
O miser et insanus ille ac plus quam bestia reputandus, qui pro momentanea carnis delectatione gaudia derelinquit aeterna et perpetuae gehennae flammis se mancipare laborat!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:6)
Sed postquam insanus pugnae deferbuit aestus, Exuerintque truces animos, jam Marte fugato, Diversas repetunt artes, curasque priores.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 7:3)
Idcirco vel quasi quibusdam furiis agitata a semetipsa consumitur vel eadem levitate resolvitur qua contrahitur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:9)
Nam qui vel fidem, vel patriae periculum, vel alterius contra ius et fas laesionem excipientes, semetipsos amicorum exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim quam insanos;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:5)
Atride furit in furiis eiusque furorem Iudicat esse suum Pilades patiturque Megeram, Ne paciatur idem Pilades suus alter et idem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:10)
Post tantos belli strepitus, post funera Martis, Post gladii furias, post tot discrimina Cesar Non fraudes pugnamque stili sensisset inhertem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:8)
In scriptis errans propriis, aut hebrius esse, Aut magis insanus, aut dormitare putatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:6)
Quo cantu lapides mollescere, currere siluas, Flumina stare, feras mitescere, cedere lites Iussit Traïcius uates, fractoque rigore, Compulit Eumenides lacrimis Ditemque coegit Esse pium Furiasque suum nescire furorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:6)
Nuncia Fama uolat et ueris falsa maritans, In superos Furias, in celum regna silentum Conspirasse refert, Manes Herebique tirannum Tartareum reserasse Chaos, fratrique negare Regna, nec ulterius pacem concedere mundo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:1)
Monstraque mentitur, monstris maiora loquendo, Dum sceleri scelus accumulat Furiisque furorem Addit et Eumenides solito plus posse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION