라틴어 문장 검색

Culpavit autem primum hoc, quod Cato inerudite et ἀναγώγωσ, ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit ne patres, gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati, non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 13:1)
non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 2:1)
Hialas ister vir prudens fuit atque (pro ratione temporum illorum) non ineruditus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:7)
Sic in illo facto, cum inscientibus accidisset, existimabant prope magna pars hominum qui in his castris fuissent se prope captos esse.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:19)
Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 19장1)
Gortynii templum magna cura custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret sua secumque duceret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 4:1)
his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem [se], sed ministrum egit, compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 1:1)
non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 93:2)
hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 5:6)
modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat 'quemlubet, modo aliquem':
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:3)
Iocularium in malum insciens paene incidi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4128)
Si peccavi, mi Chreme, Insciens feci.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 163)
Id equidem ego si tu neges, certo scio Te inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 165)
scelestus quantas turbas concivi insciens !
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 232)
Abi sis, insciens.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 228)

SEARCH

MENU NAVIGATION