라틴어 문장 검색

praetereā pater eius erat vir īnsignis, quī cōnsul fuerat et clārus ōrātor.
게다가 그의 아버지는 집정관이자 명성있는 연설가였던 유명한 남자였다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat12)
quod sine scelere perpetrari non poterat, quia L. Silano desponderat Octaviam Caesar iuvenemque et alia clarum insigni triumphalium et gladiatorii muneris magnificentia protulerat ad studia vulgi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장5)
Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera, blandaque cum multa tura dedisse prece, non ut marmorei prodirem e limine tecti, insignis clara conspicuusque domo, aut ut multa mei renouarent iugera tauri et magnas messes terra benigna daret, sed tecum ut longae sociarem gaudia uitae inque tuo caderet nostra senecta sinu, tum cum permenso defunctus tempore lucis nudus Lethaea cogerer ire rate?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 31)
claris insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:3)
in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 490:1)
clara et insignibus uiris ac maxime Salinatore Drusisque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:5)
nec mihi soli versatur ante oculos, qui illam semper in manibus habui, sed etiam posteris erit clara et insignis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 129:5)
lituus iste vester quod clarissimum est insigne auguratus, unde vobis est traditus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 47:2)
adeo nec locus nec ratio mortis in viro tam claro et insigni constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 264:2)
exemplo deinde huius nequaquam victoria pares insignes titulos claraque cognomina familiarum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 610:2)
consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 129:1)
Stabat in egregiis Arcentis filius armis, Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Ibera, Insignis facie:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 15:2)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
Stabat in egregiis Arcentis filius armis, pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera, insignis facie, genitor quem miserat Arcens, eductum Matris luco Symaethia circum flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:21)
claram satis et insignem virtutem esse nec dubiam libertatem futuram strenuis viris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 187:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION