라틴어 문장 검색

Dixitque David ad Deum: " Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi ".
그러자 다윗이 하느님께 말씀드렸다. “제가 이런 일을 하여 큰 죄를 지었습니다. 그러나 이제 당신 종의 죄악을 없애 주십시오. 제가 참으로 어리석은 일을 저질렀습니다.” (불가타 성경, 역대기 상권, 21장8)
Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam.
당신께서는 “지각없이 내 뜻을 가리는 이자는 누구냐?” 하셨습니다. 그렇습니다, 저에게는 너무나 신비로워 알지 못하는 일들을 저는 이해하지도 못한 채 지껄였습니다. (불가타 성경, 욥기, 42장3)
Sed ne in his tempus ad alia necessarium insipienter insumam, volo me aliquid de spiritali amicitia doceas;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:13)
Sed et principes eorum ferocissimi, Deo gloriam non dantes nec sanctae cruci, sed in eam sibi oppositam audacter et insipienter irruentes, subitanea morte praeoccupati perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:11)
Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 5:2)
Atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 8:4)
Erat autem nihili homo et nugator atque in Graecae facundiae gloria iactabundus et praeterea vini libidine adusque ludibria ebriosus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 3:1)
Haud facile quis dixerit utrum Apelles aut Albertus Durerus nugator maior fuerit, quorum alter hominem secundum proportiones geometricas effingere voluit, alter ex compluribus faciebus optimas quasque partes desumendo unam satagebat depingere excellentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:5)
Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:2)
Quid mihi negotii est cum istis nugatoribus potius quam potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:11)
non vero tam isti, quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:5)
insipienter sperat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 87:3)
nugatoribus quidem inquies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 28:10)
prudentiae, cum rem a me non insipienter excogitatam quidem putas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 6:4)
"cessas nugator?"
(페르시우스, 풍자, satire 564)

SEARCH

MENU NAVIGATION