라틴어 문장 검색

video cava littora circum Fervere remigibus, subitisque albescere velis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 10:4)
Scintillare polus, nunc fulgor lacteus omne Diffluere in coelum, longoque albescere tractu:
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 3:1)
Illic pica, dubio picturata colore, curam logices perennabat insomnem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:102)
Terra enim nunc brumali albescit [0449C] canitie, nunc florum crinitur caesaria.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:24)
Et albescente iam die, ferrea munimenta membrorum caelum omne subtexunt, densetaeque acies non inordinatim ut antea, sed tubarum sonitu leni ductante, nullis procursantibus incedebant, machinarum operti tegminibus, cratesque vimineas praetendentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 3:1)
"Vides hominem ferreum et insomnem, certe perspicaciorem ipso Lynceo vel Argo et oculeum totum."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:18)
Haec Epictetum philosophum ex decretis Stoicorum sensisse atque dixisse, in eo quo dixi libro legimus adnotandaque esse idcirco existimavimus, ut rebus forte id genus quibus dixi obortis pavescere sensim et quasi albescere, non insipientis esse hominis neque ignavi putemus et in eo tamen brevi motu naturali magis infirmitati cedamus quam quod esse ea qualia visa sunt censeamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 22:1)
adeo ut si albumen ovi in eum injiciatur, concrescat et albescat, fere in modum albuminis cocti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 62:2)
unde etiam frustum illud paulo post albescit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:20)
Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
(불가타 성경, 에스테르기, 6장1)
quae miscenda manu sunt, donec albescant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장17)
quae miscenda manu sunt, donec albescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 4:2)
sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est, quae miscenda manu sunt, donec albescant;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 6:2)
insomnis Pharius sacra profana rapit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Theodoro et Hadriano2)
nutrix Discordia belli, imperiosa Fames, leto vicina Senectus impatiensque sui Morbus Livorque secundis anxius et scisso maerens velamine Luctus et Timor et caeco praeceps Audacia vultu et Luxus populator opum, quem semper adhaerens infelix humili gressu comitatur Egestas, foedaque Avaritiae complexae pectora matris insomnes longo veniunt examine Curae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION