라틴어 문장 검색

ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ex uberibus gloriae eius.
너희가 그 위로의 품에서 젖을 빨아 배부르리라. 너희가 그 영광스러운 가슴에서 젖을 먹어 흡족해지리라. (불가타 성경, 이사야서, 66장11)
Age nunc, carissime, aperi pectus tuum, et amicis auribus quidquid placet instilla;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:25)
Urswicus ad regem Galliae verba fecit quae cum regis Henrici ad legatos responso ut plurimum convenirent, instillando, sed molliter, nonnulla quae spectarent ad reconciliationem ducis Aurelianensis cum rege, et quaedam de concordia inter omnes partes sarcienda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:26)
Britanna igitur, hisce rationibus permota, artificiose instillatis ab iis quos rex Gallus (qui praemiis et promissis non pepercerat) in suas partes traxerat, et illecta proculdubio praesente gloria et potentia regis Caroli (praesertim cum in flore aetatis esset et coelebs), atque patriam suam sedem diuturni et calamitosi belli constituere verita, secreto in matrimonium Caroli consensit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:13)
Quod enim prudenter animadvertit quidam, fabulas et superstitiones et nugas quas nutriculae pueris instillant, mentes eorum etiam serio depravare:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:6)
Instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis pythagoricum illud epou keou.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:4)
si firmus est stomachus et compressa alvus, ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장43)
post leviorem, aquam mulsam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장15)
Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장79)
Tum commodum est hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장19)
servatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장29)
potionem autem hysopi . . . cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua vel hysopum vel ruta decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장11)
arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis iis instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장17)
At adversus panum, . . . tum primum orientem, quod phygetron Graeci vocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장79)
Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장132)

SEARCH

MENU NAVIGATION