라틴어 문장 검색

Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 10:1)
Atque insuper cum tantus sit particularium numerus et quasi exercitus, isque ita sparsus et diffusus, ut intellectum disgreget et confundat, de velitationibus et levibus motibus et transcursibus intellectus non bene sperandum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:1)
Haec ipse considerans attuli non ignava opum pondera, quibus ad facinus nihil instructius, cum habendi sitis incanduit, ad meritum nihil vilius, cum ea sibi victor animus calcata subiecit, sed ea, quae ex Graecarum opulentia litterarum in Romanae orationis thesaurum sumpta conveximus Ita enim mei quoque mihi operis ratio constabit, si, quae ex sapientiae doctrinis elicui, sapientissimi iudicio conprobentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:2)
Nihil urbis eius corruptius moribus, nihil ad inritandas inliciendasque inmodicas cupiditates instructius.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 41:2)
Velitationes crebrae cum Gallis Indisque, locis sylvestribus circa fines, vigilantiam prudentiamque edocuere, ausorumque magnorum aviditatem genuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.14)
Sperabat, etiam, velitationibus crebris adeo belli periculis assuetas eas reddere, ut, ob patriam pugnando, vulnera minus timerent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.62)
Postquam sese Novo Eboraco Americani receperant, velitatio primam inter Britannorum aciem, nonnullasque copias Americanas, a praefectis Knowlton et Leitch ductas, facta est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.8)
Velitationes paucae inter utrumque exercitum fiebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.17)
Velitationibus nonnullis duos inter exercitus aliquandiu factis, hiems reliqua traducta est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.31)
Arbitrio si natura finxisset meo Genus mortale, longe foret instructius:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.1)
Quid instructius, iniuriam non permittere, an nec vicem iniuriae sinere?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 3:7)
bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Apiolas vi cepit, praedaque inde maiore quam quanta belli fama fuerat revecta, ludos opulentius instructiusque quam priores reges fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 378:1)
Equidem me ad velitationem exerceo, nam omnia corusca prae temore fabulor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 652)

SEARCH

MENU NAVIGATION