라틴어 문장 검색

Praefecti quoque per singulas turmas, audiente exercitu, proclamabunt: "Quis est homo, qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet illam.
그다음에 군관들이 백성에게 이렇게 말해야 한다. ‘새 집을 짓고서 아직 봉헌하지 못한 사람이 있느냐? 그런 사람은 집으로 돌아가라. 그가 싸우다 죽어서, 다른 사람이 그 집을 봉헌하는 일이 있어서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 20장5)
ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit.
그것을 들은 이가 너를 꾸짖고 너를 두고 하는 험담이 그치지 않는다. (불가타 성경, 잠언, 25장10)
Nobiles eius non erunt, nec regnum proclamabunt; et omnes principes eius erunt in nihilum.
그곳에서는 귀족들에게 더 이상 왕국이 선포되지 않고 제후들도 모두 없어지리라. (불가타 성경, 이사야서, 34장12)
Restat itaque nunc nobis post auctoritatum fundamentum, fulcimenta superinducere rationum, maxime ideo ne verbositas inimicorum Christi nostrae insultet simplicitati, qui cum aliquos idiotas aut minus eruditos Christianos inductionum suarum laqueis praepedierint, summae id sibi gloriae ascribunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:18)
Nec est aliquid extra ipsum quo egeat, non homo, non angelus, non coelum, non terra, nec aliquid quod in ipsis est, cui omnis creatura proclamat:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:5)
Si se benevolum alteri praebuerit, vel iucundum, ille se minus diligi proclamabit.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:9)
Acrius insultat sevitque profundius ensis, Conserte partes ubi nulla repagula donant Nec series harum conserta recalcitrat ensi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:29)
Mens ardore prius pugnat quam dextera ferro, Impaciensque more Viciorum turba priores Arripit insultus pugne, primumque furorem Excitat, et magnis clamoribus intonat iras Tota cohors, uerboque prius consurgit in hostem Quam ferro, uerbis bellum prelibat et illi Gestu, uoce, minis insultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:6)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
Tunc Carnis Stimulus furtiuo Marte reluctans, Impetit a tergo iuuenem temptatque latenter Insultare uiro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:7)
Aristotelicaeque auctoritatis tuba proclamat, quod:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:84)
quedam autem inique sunt acquisitaet inique retenta, ut usura et rapina, et ideo non sunt tenenda, sed restituenda,ut iura proclamant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 52:4)
In seculo vero manentibus eciam bonisdictum est, "Vim vi repellere omnes leges omniaque iura proclamant."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 87:16)
"Vim vi repellere omnes leges omniaque iura proclamant."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 19:14)
Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION