라틴어 문장 검색

— Et intacta totidem cervice iuvencos.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:4)
Quattuor eximios praestanti corpore tauros, qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, delige et intacta totidem cervice iuvencas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:10)
ad delubra venit, monstratas excitat aras, quattuor eximios praestanti corpore tauros ducit et intacta totidem cervice iuvencas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 21:3)
'intacto' autem indomito, ut et intacta totidem cervice iuvencas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 384)
Et ait: " Dimittite eum; nemo commoveat ossa eius ". Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae, qui venerat de Samaria.
그러자 임금이 말하였다. “그분은 그대로 두시오. 아무도 그분의 뼈를 옮기지 마시오.” 그래서 그들은 그의 뼈를 사마리아에서 온 예언자의 뼈와 함께 그대로 두었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 23장18)
Cadunt bubali cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium,
들소들도 함께 쓰러지고 황소들과 함께 힘센 소들도 쓰러진다. 그들의 땅은 피로 흠뻑 물들고 그들의 흙은 기름기로 덮인다. (불가타 성경, 이사야서, 34장7)
Magis enim videtur hominum utilitatibus expedire, si proprio illum relinquamus arbitrio et eius tanquam mortui vulnera negligamus intacta, quam amoris eum remedia doceamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:5)
Non voluit unquam mulier haec in se frangere iura sed penitus intacta servare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:2)
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:1)
Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum Carmine depingam sonitum, nova castra secutus;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:4)
Sparsa jacent juncis transfixa, hic gutture rauco Rana dolet, pedibusque abscisso poplite ternis Reptat humi, solitis nec sese saltibus effert Jamque dies Pygrmaeo aderat, quo tempore caesi Poenituit foetus, intactaque maluit ova.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 6:1)
Conceptus partusque modum floremque pudoris Intactum stupet admirans, non inuenit unde Sit matri que nulla uiri commercia nouit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:25)
Quod Tankradus minime recusans, foedus in hunc modum cum illis innodari instituit, quatenus vexillum ipsius Tankradi in cacumine magistrae arcis in signum erigerent, quod Boemundo praecurrens, [0441B] hanc Tankradus vindicaverit civitatem, et sic intacta deinceps ab omni hostili impetu haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:2)
matronam vero vivam et intactam armis rapientes [0464D] traxerunt in urbem, per totam noctem immoderatae libidinis suae incesto concubitu eam vexantes, nihilque humanitatis in eam exhibentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:5)
Nulla tamen via reperta, qua populo subveniretur, visum est omnibus ut in terram Sarracenorum opulentissimam, adhuc praeda intactam, Boemundum, Tankradum et Robertum Flandrensem cum comitatu equitum et peditum mitterent ad contrahendas praedas et necessaria, quibus fames exstingui, et populus ab inopia posset relevari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION