라틴어 문장 검색

ex consequentibus priora intelleguntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2532)
Philosophi summi nequedum tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt in summo se malo esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 68:1)
Athenienses enim duabus victoriis, Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti, ut intellegerent Lacedaemonii de principatu sibi cum iis certamen fore.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:1)
quamquam, tu, si attente leges, si saepius, per te omnia consequere ut certe intellegas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 19 1:11)
intelleges satis nos consequi, si inter pessimos non sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 15:6)
quo fit ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum doctrina quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 1:3)
Ne enim intellegerent pristinum, credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit delictum eorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 16:1)
verum intellegendum est alia quaedam ad consequendam eloquentiam esse maiora.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:3)
tantum satis est intellegi ne hoc quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine hac forensi exercitatione efficere potuerunt, ut genera rerum discernerent eaque paulo subtilius explicarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 139:3)
qui cursu portas potanda elocutio, quia consequatur 'hos'. sed intellegendum 'eos qui'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8791)
Si quis sibi offensas concitaturus est, si quis intellegit adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex reposito adquisitoque perdenda sint, non libens in detrimenta descendit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 94:3)
Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dicamus, arte ducamur sed ut ea, quae natura, quae studio, quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus aut prava intellegamus, cum quo referenda sint didicerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 232:5)
id ut intellegant oratione ea quae ad eam rationem pertinet habenda consequere.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 8:2)
sed quoniam, quem ad modum omnes existimant et ego intellego, tua cum summa integritate tum singulari humanitate et mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu quod velis consequare, peto a te in maiorem modum ut honoris mei causa hac laude Hisponem adfici velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 65 1:4)
ex quo intellegitur ad inventa animo percepta sensibus adhibitis opificum manibus omnia nos consecutos, ut tecti ut vestiti ut salvi esse possemus, urbes muros domicilia delubra haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION