라틴어 문장 검색

annumque ad cursum solis accommodauit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno intercalaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:2)
fuitque is annus, quo haec constituebantur, quindecim mensium cum intercalario, qui ex consuetudine in eum annum inciderat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 2:2)
" Alteris denuo literis, eadem de re, ad Washingtonium missis, colloquium perlongum eum inter et Patersonium, praefecti apud exercitum Anglicum tunc temporis vice fungentem, habitum, in quo Patersonius, " curatores de pace transigenda auctoritate magna donatos esse dixit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.24)
Nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:2)
eas diligentissime Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non satis tuta via perferendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 15:3)
Oblivisceris quod rogans eque contrario, si quid iniungas, ex asse meministi, repetere perlongum est de cito reditu quae tu tuique promiseritis mihi meisque, quorum omnium non sunt vel minima completa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 1:1)
quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque undecim dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis, dies congruerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 207:2)
triumphavit mense intercalario pridie Kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 706:1)
tertio die post Terminalia kalendae intercalariae fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 128:2)
intercalariae fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 539:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION