라틴어 문장 검색

Principes dehinc Arabiae famam ducis tam gloriosissimam intelligentes, pacem et ipsi pariter et amicitiam cum eo componebant, sub hac conditione, ut pacifice Jerusalem et Joppen sui mercatores, omnia corpori necessaria afferentes, sine interdictione cum Christianis pretio mutuarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:1)
Videntes [0607C] autem Longobardi regis iram, et interdictionem necessariorum vitae, et sic famis angustiam in populo fieri, subito universi tam equites quam pedites armis induuntur, et ad portam et muros majoris palatii civitatis in ligonibus, uncis ferreis, malleisque conferuntur ad locum qui dicitur ad S. Argenium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:5)
Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des tangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.12)
Nam supersiliens avis proluvie ventris cibos et aquam conspurcat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 9:5)
Iesu bone, qui gemitus, qui heiulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:14)
partim quod fluxum pertusumque esse videbat, ut nulla posset ratione explerier umquam, partim quod taetro quasi conspurcare sapore omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:4)
46. Inter socialia elementa mundi commutationis annumerantur effectus artis agendae nonnullorum technologicorum inventorum, socialis interdictio, iniqua copia ususque virium aliarumque commoditatum, socialis concisio, aucta violentia et novae formae socialis aggressionis, narcoticus mercatus atque creber usus inter iuniores medicamentorum stupefactivorum, identitatis amissio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 60:1)
Nam etsi iustum illum videtur praedicasse, quod in concilio et in consessu Iudaeorum de necando domino consultandum non communicavit, late tamen semper scriptura divina dividitur, ubicumque secundum praesentis rei sensum etiam disciplina munitur, ut hic quoque non sit aliena vox a spectaculorum interdictione.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:11)
Quid ergo mirum, si vel apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, de ipso postremo boum sanguine?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:5)
Habes igitur et theatri interdictionem de interdictione impudicitiae.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:1)
Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis vocibus conspurcatum?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:5)
sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nos quoque terminis regni arceamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 296:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION