라틴어 문장 검색

Tetigit autem et iustos tentatio mortis, et interitus in eremo factus est multitudinis, sed non diu permansit ira tua.
의인들도 죽음을 겪었습니다. 광야에서 많은 이가 재난을 당하였습니다. 그러나 진노가 오래가지는 않았습니다. (불가타 성경, 지혜서, 18장20)
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.
그는 여러분이 나를 위하여 못 다한 봉사를 마저 채우려고, 목숨을 걸고 그리스도를 위하여 일하다가 죽음에까지 가까이 갔던 사람이기 때문입니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 2장30)
Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius.
아버지가 죽은 뒤에 아합 집안 사람들이 그의 고문관이 되었으므로, 그는 그 집안처럼 주님의 눈에 거슬리는 악한 짓을 저질러 망하고 말았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 22장4)
Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine.
죽음에 사로잡힌 이들을 구해 내고 학살에 걸려드는 이들을 빼내어라. (불가타 성경, 잠언, 24장11)
Nec potuit usque ad haec tempora femina inveniri quae aliquid sibi in secreto positum reservaret occultum, quamvis illud sit magnum, vel inde videatur alicui mortis interitus evenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:3)
Nonne etenim mulier Eva prima, quae manu quoque fuit formata divina, et inobedientiae vitio deperiit et gloriam immortalitatis amisit suaque culpa cunctos successores suos ad mortis deduxit interitum?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:9)
cuius mortem suo interitu fraterna pietas redemit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1212)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
hoc premendum etiam atque etiam est et urguendum confirmato illo, de quo, si mortales animi sunt, dubitare non possumus, quin tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem suspicio sensus relinquatur - hoc igitur probe stabilito et fixo illud excutiendum est, ut sciatur, quid sit carere, ne relinquatur aliquid erroris in verbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:1)
Concluditur mortis bonum ex interitu corporis et immortalitate animae:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 1:1)
fraterna morte ivuencum consortis interitu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5181)
hostilem ad tumulum quia grande est mortis solatium praemissus hostis interitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3221)
Potius ergo eligerem momentaneo perire interitu quam multas poenales angustias mortis subiacere periculis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:5)
Adiectumque est quod si procurare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei provinciarum interitum assignari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 8:2)
desecto vertentem lumina collo aut sua lumina circumferentem et mortis indignatione quaerentem, quorum se interitu posset ulcisci:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4381)

SEARCH

MENU NAVIGATION