라틴어 문장 검색

subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante compaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante, aedificii parte convulsa, aditus in penetralia oppidi reserarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 9:2)
adulescens est uisenda pulchritudine, crinibus a fronte parili separatu per malas remulsis, pone autem coma prolixior interlucentem ceruicem scapularum finibus obumbrat, ceruix suci plena, malae uberes, genae teretes, at medio mento lacullatura, eique prorsus citharoedicus status:
(아풀레이우스, 플로리다 15:13)
"et cum spatium saeculi tui permensus ad inferos demearis, ibi quoque in ipso subterraneo semirotundo me, quam vides Acherontis tenebris interlucentem Stygiisque penetralibus regnantem, campos Elysios incolens ipse, tibi propitiam frequens adorabis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:20)
qualis sitientibus arvis arida ieiunae seges interlucet aristae vel qualis gelidis pluma labente pruinis arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:73)
sucum tamen arborum esse intellegas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata humore mox durescente materia clauduntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 6:1)
Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros, qua rara est acies interlucetque corona non tam spissa viris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:4)
adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus, ut quemadmodum Numa divini auctor iuris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 433:1)
duos soles visos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigi visam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 189:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION