라틴어 문장 검색

Cumque staret mitissimus, ut aries de toto grege electus, volens felici commercio mutare vitam saeculo, divinis intentus beneficiis, iam recreabatur visione internae lucis, qua in agone positus satiari cupiebat attentius:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:10)
Asseris te namque novum amoris militem novaque ipsius sauciatum sagitta illius nescire apte gubernare frena caballi, nec ullum posse tibi remedium invenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 2:1)
Sicut igitur uniuscuiusque generis homines amor cogit accendi, ita et amantes non genera discernere debent sed hoc solum, an sit sauciatus amore qui petit amari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 1:12)
Dixisti etenim amorem non distinguere genera sed cunctos cogere ad amandum qui apti reperiuntur ad amoris arma ferenda, et quod amantes non debent aliter distinguere, sed hoc requirere solum, an sit sauciatus amore qui petit amari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:15)
Illud quod dixi, neminem debere distinguere nisi an sit sauciatus amore qui petit amari, ex tua manifeste responsione cognovi te non recte intellexisse;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:36)
Sed nonne fera bestia, quae prioris venatoris fuerat venabulis sauciata, si eam posterior [non] apprehenderit, eius debet esse qui cepit?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 17:8)
Nam si nimius me cogit affectus et intrinseco vulnere sum sauciatus amoris, iusta me necessitas ab hac improbitate tuetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:6)
Alia vero regula docet amoris neminem posse duorum sauciari amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:9)
Quid gerat interius facies docet ipsa, rubore Predicat interni rabiem pestemque furoris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:4)
Fletus interni satis est doloris Lingua fidelis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 16:3)
An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:2)
[0465A] per quam nobilis scientiae thesaurus secretis penetralibus mentis innascitur, fructus internae delectationis acquiritur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:33)
Sunt alii, qui ea quae internae indignationis supercilium claudit interius, exteriori evidenter eloquuntur silentio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:7)
Plerisque etenim forinseca dealbationis laude arrident, quos interna mentis subsannatione derident, plerosque exterius plausibiliter applaudendo collaudant, quos interius contradictoria derisione defraudant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:25)
Cum Hymenaeus, praetaxataeque virgines in Naturae facie, intestinae conquestionis faciem exemplarent, internique doloris ideas in forinsecae lacrymationis icones producere molirentur, ecce Natura verbis verba praeveniens, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION