라틴어 문장 검색

Eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 2:2)
"Sat Pol diu est quod intervisimus te, at Hercule exinde cum a Vestio magistro digressi sumus."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:11)
"An potius maritum, qui tuo vulnere periclitatur, intervisere venisti?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:63)
"An tu, probissima puella, parentes tuos intervisere properabas?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:3)
nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos intervisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat Caesaremque Caligulam appellari velit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장6)
Nec multo post agrestium Cilicum nationes, quibus Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc Troxobore duce montis asperos castris cepere atque inde decursu in litora aut urbes vim cultoribus et oppidanis ac plerumque in mercatores et navicularios audebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장1)
ne legatorum quidem cuiquam, nisi grauate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 1:3)
qui cum esset navicularius, solitus a Lesbo in continentem proximos quosque mercede transvehere, Venerem mutatam in anuis formam gratis transvexit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 27919)
ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 3 4:6)
itaque quaero causas omnis aliquando vivendi arbitratu meo teque et istam rationem oti tui et laudo vehementer et probo, quodque nos minus intervisis, hoc fero animo aequiore, quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque te, si qui est in me, meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 6:1)
reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 5:1)
Vrbanam expolitionem urget ille quidem et Philotimus et Cincius sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile factu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 4:2)
verum intervisam domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 244)
ego intervisam quid faciant coqui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 73)
mmo intervisam domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2163)

SEARCH

MENU NAVIGATION