라틴어 문장 검색

Hac autem mixta pulchritudine temperatur, ideo ut terrenae existimant mentes, quod prima eius pars dilutior cernitur, aeri concolor circumfuso, sequens fulva, id est paulo excitatior quam lutea, punicea tertia, quod solis obnoxia claritudini, pro reciprocatione spiritus fulgores eius purissime e regione deflorat, quarta ideo purpurat, quod intermicante asperginum densitate, per quas oritur, radiorum splendor concipiens ostendit aspectum flammeo propiorem, qui color quanto magis diffunditur, concedit in caerulum et virentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 28:1)
contra Apollinem - ridiculum dictu - aduersis uirtutibus culpabat, quod Apollo esset et coma intonsus et genis gratus et corpore glabellus et arte multiscius et fortuna opulentus.
(아풀레이우스, 플로리다 3:11)
"Ergo interim ad parentes nostros redeamus, et exordio sermonis huius quam concolores fallacias attexamus."
(아풀레이우스, 변신, 5권138)
dubiam lanuginis umbram caesaries intonsa tegit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae24)
Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:1)
Igitur, ut dixi, mercaberis oves intonsas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:2)
hirta illis ora et intonsas comas esse, praeterea eximiam vastorum magnitudinem corporum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 7:2)
men tum semper intonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 24:2)
prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 14:2)
fundunt se carcere laeti Thraces equi Zephyrusque et nocti concolor alas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 646:1)
hinc puero cognomen erat, famulumque ferebant Phasidis intonso nequiquam crine parentes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 672:1)
Quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus:
(호라티우스의 첫번째 편지, 0755)
Quales aeriae liquentia flumina circum, Sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo Attollunt capita et sublimi vertice nutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:3)
Ora puer prima signans intonsa iuventa.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 24:1)
- Ut primum tolli feralia viderat arma, Intonsos rigidam in frontem descendere canos Passus erat, moestamque genis increscere barbam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION