-
Et ecce in ipso momento ianitor introrumpit exerte clamitans
- (아풀레이우스, 변신, 1권 15:1)
-
"ecce uxor misella flens cum hesternis testibus introrumpit anxia, et statim corpori superruens multumque ac diu deosculata sub arbitrio luminis recognoscit omnia."
- (아풀레이우스, 변신, 2권 21:43)
-
Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit, eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 5:1)
-
tum servo quod imperaverat significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 11:1)
-
ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent.
- (카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장3)
-
Lassus tam cito deficis viator, Et cum currere debeas Bovillas, Interiungere quaeris ad Camenas?
- (마르티알리스, 에피그램집, 2권, VI6)
-
Iam prono Phaethonte sudat Aethon Exarsitque dies, et hora lassos Interiungit equos meridiana.
- (마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVII2)
-
Cesso huc introrumpere?
- (푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 573)
-
brevissimo somno utor et quasi interiungo.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 6:4)
-
Quidam medio die interiunxerunt et in postmeridianas horas aliquid levioris operae detulerunt.
- (세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:5)
-
saepe per Ionium Libycumque natantibus ire interiunctus equis omnesque adsuerat in oras caeruleum deferre patrem;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권113)
-
dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati, laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 371:1)