라틴어 문장 검색

Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida.
내 머리 위 담에 참새들이 있다는 것을 나는 알지 못하였다. 그때에 뜨거운 참새 똥이 내 두 눈에 떨어지더니 하얀 막이 생기는 것이었다. 그래서 치료를 받으려고 여러 의사에게 가 보았지만, 그들이 약을 바르면 바를수록 그 하얀 막 때문에 눈이 더 멀어졌다. 그러더니 마침내는 아주 멀어 버렸다. 나는 네 해 동안 시력을 잃은 채 지냈다. 내 친척들이 모두 나 때문에 슬퍼하고, 아키카르는 엘리마이스로 갈 때까지 나를 두 해 동안 돌보아 주었다. (불가타 성경, 토빗기, 2장10)
suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas.
내가 너에게 권한다. 나에게서 불로 정련된 금을 사서 부자가 되고, 흰옷을 사 입어 너의 수치스러운 알몸이 드러나지 않게 하고, 안약을 사서 눈에 발라 제대로 볼 수 있게 하여라. (불가타 성경, 요한 묵시록, 3장18)
Sed omnia quae de Deo dicuntur, translationibus et parabolicis aenigmatibus involuta sunt, et per similitudinem vestigantur, ex parte aliqua inductam, ut aliud de ineffabili majestate credendo, nunc magis quam intelligendo degustemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:3)
Difficile igitur, immo impossibile tibi est, vel initia eius degustare, si fontem de quo oriri potest, nescieris.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:39)
Supradictus apostolicus Stephanus confirmavit Pippinum unctione sancta in regem et cum eo inunxit duos filios eius, domnum Carolum et Carlomannum, in regibus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 754 13:2)
Set hic aeque non diutius muginandum, eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsimus, consilio utendum est, qui degustandum ex philosophia censet, non in ingurgitandum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVI 6:1)
Tum Aristoteles Rodium petit, degustat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 9:1)
Quo item degustato:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 10:2)
Verum cum populi invidiam ob incarcerationem Edwardi Plantagenistae iam degustaverat, consultum non putabat huiusmodi invidiam accumulare per incarcerationem comitis Lincolniae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:6)
Melius fuerit hominem cum quo negotiaris primo leviter degustare et quasi ex longinquo, quam ab initio summam rei proponere, nisi forte in animo sit brevi illum aliqua quaestiuncula irretire et opprimere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:11)
Sunt libri quos leviter tantum degustare convenit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:17)
Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:10)
talia sunt quippe quae restant ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:7)
nec satis sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent uti atque ante consuessent, vulgoque inter se conferebant et degustando quantum inter se differrent aquae cognoscebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:5)
Ponendi vero aegro varii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis vires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem vitet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION