라틴어 문장 검색

LAMED. Mutuatur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet.
악인은 꾸기만 하고 갚지 않으나 의인은 너그럽게 베푼다. (불가타 성경, 시편, 37장21)
Homo enim fecit illos, et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere:
그것들은 사람이 만든 것이고 숨을 빌려 사는 자가 빚은 것입니다. 어떠한 인간도 자기와 비슷한 신을 빚을 능력이 없습니다. (불가타 성경, 지혜서, 15장16)
Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
달라는 자에게 주고 꾸려는 자를 물리치지 마라.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 5장42)
detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes,
중상꾼이며, 하느님을 미워하는 자고, 불손하고 오만한 자며, 허풍쟁이고 모략꾼이고, 부모에게 순종하지 않는 자며, (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 1장30)
Castris vero positis, et universis hospitio sedatis, Godefridus dux praecones per singulas [0413D] domos ac tentoria acclamare constituit sub judicio mortis, ne quidquam contingerent, aut violenter in regno Hungariae raperent, et nullam seditionem moverent, sed omnia aequo pretio mutuarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:2)
Illic per tres dies remorati, vitae necessaria, et quibus indigebat exercitus, pretio mutuantes, cum omnibus Malevillam descenderunt, in littore Sowa diebus quinque pernoctantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:7)
Hac ruina virorum fortium, et creberrimis damnis Christianorum, quae in assultu urbis per singulos dies patiebantur, duce Godefrido et Boemundo cunctisque principibus turbatis, et quia nullo conamine machinarum et balistarum aut impetu virium muris aliquam laesionem inferre poterant, [0431D] sed omnis labor, et virtus eorum incassum consumebatur, quidam Longobardus genere, magister et inventor magnarum artium et operum, videns miserias et strages Christianorum, ultro se obtulit praefatis principibus, quorum animum hujuscemodi solatione et promissione relevat dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:1)
Nam solus paniculus, qui antea denario Luculensis monetae poterat mutuari, nunc duobus solidis vendebatur indigentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:6)
quia nullius generis esca reperiebatur, quae pretio posset mutuari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:3)
Hoc audiens inventor censusdixit uxori:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:8)
Inventor census quod redderetur laboravit, at ipsa omnimodo denegavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:13)
Et Paulo quidem, ut relatum est supra, Catenae inditum est cognomentum, eo quod in complicandis calumniarum nexibus erat indissolubilis, mira inventorum sese varietate dispendens, ut in colluctationibus callere nimis quidam solent artifices palaestritae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 4:4)
Horum flatus et pondera inventores iuris antiqui mollientes, etiam insontes quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 5:1)
scribens decore, venusteque pingens et fingens, et novorum inventor armorum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 4:2)
"Qui tam fortiter fores verberasti, sub qua specie mutuari cupis?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION