라틴어 문장 검색

Separatio autem hec corporum maxima erat copulatio animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat, et verecundie transacta iam passio inverecundiores reddebat;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 6:8)
Sed non videtur recte virili conformari astutiae ad mulieris quantumcunque prudentis sermonem contra suam quemque tam inverecunde venire sententiam, et quod dilucide paullo ante concesserat, sua nunc assertione negare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 11:3)
quia inverecunda iniquitas quae usurpat indebita, nec reveretur auctorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 2:8)
Namque et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus sacris privatorum parietes, eisdem inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum, ex libidine trutinas componentium, occurri nequiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 10:1)
Pompei liberto, Mitridatem illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguine miscere medicamentis quae digerendis venenis valent, eumque sanguinein vel potentissimum esse in ea confectione;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVI 3:2)
Res enim (exempli gratia) subtilis est certe et accurata confectio horologiorum, talis scilicet, quae coelestia in rotis, pulsum animalium in motu successivo et ordinato, videatur imitari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:6)
Eorum confectio est talis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:3)
Atque haec confectio et multiplicatio spiritus deducitur ad sensum per diminutionem ponderis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:2)
defossione corporum in terra (qualis fertur apud Chinenses esse confectio porcellanae, ubi massae ad hoc factae dicuntur manere intra terram per quadraginta aut quinquaginta annos, et transmitti ad haeredes, tanquam minerae quaedam artificiales);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:18)
Salis nigri confectio per calorem solis, si clima ferat, digna res est quae tentetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:31)
Quo victu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est (1,7). Confectio medicamenti, quod colicon nominatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장11)
[Confectio medicamenti, quod colicon nominatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 2:6)
Afranius enim togatarum scriptor in ea togata quae Compitalia inscribitur non inverecunde respondens arguentibus, quod plura sumpsisset a Menandro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 4:1)
quae confectio etiam a lingua adiuvari videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 134:3)
Arborum autem confectione omnique materia et culta et silvestri partim ad calficiendum corpus igni adhibito et ad mitigandum cibum utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti frigora caloresque pellamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION