라틴어 문장 검색

Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit; vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non intumuerunt.
사막에서 사십 년 동안 그들을 부양하시어 그들에게 모자람이 없었습니다. 옷은 해지지 않고 발은 부르트지 않았습니다. (불가타 성경, 느헤미야기, 9장21)
Turbatus est a maerore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos.
저의 눈은 시름으로 멀어지고 저의 모든 적들 때문에 어두워집니다. (불가타 성경, 시편, 6장8)
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea dum rugirem tota die.
제가 입 밖에 내지 않으려 하였더니 나날이 신음 속에 저의 뼈들이 말라 들었습니다. (불가타 성경, 시편, 32장3)
Cum autem hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque emuli nostri id consilio suo factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum super hoc maxime detestaretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 4:1)
Quippe qui omnia in sapientia facit ac disponit, in hac ipsa sapientia sua Spiritum tribuit suorum distributorem donorum, non improvide vel inconsiderate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:15)
sed ad omnia inconsiderate, indiscrete, leviter, immoderate que progrediens.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:8)
quamvis nonnumquam amicum inconsiderato sermone, vel actu, vel zelo minus discreto offendant.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:39)
qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 10:3)
qui autem inconsideratus est ad loquendum,sentiet mala.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 15:12)
Ad quos audiendos missus est et Eusebius, cubiculi praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:1)
Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 15:1)
Nunc autem inconsiderata festinatione adtende quid feceris.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:1)
INROBORAVIT inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur hic illi superest, cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 2:1)
rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse, M. Varro uti credamus facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 5:1)
quod fere fit, quibus quisque in locis miles inveteraverit, ut multum earum regionum consuetudine moveatur.
(카이사르, 내란기, 1권 44:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION