라틴어 문장 검색

Tankradus, miles gloriosus, super hac sibi illata injuria vehementi ira succensus est, nec sine discordia et gravi ultione furor illius quievisset, nisi consilium et sententia majorum ac prudentium illius animum his mitigasset verbis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 58:1)
sed ab lictore, nihil aliud quam prendere prohibito, cum conversus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 306:1)
timeri ne uxor saltem iniurias patrum, iram populi adversus superbiam avaritiamque matris aperiat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장5)
ut scias iram non ex iniuria nasci.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 16:2)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: " Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장4)
tristes iras deorum scilicet, propter iniurias suas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3668)
Ergo prima illa agitatio animi, quam species iniuriae incussit, non magis ira est quam ipsa iniuriae species ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:1)
Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum omni clade belli pervastat, quo magis iram hosti ad vindicandas sociorum iniurias acuat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 50:1)
Nam si tangit illum iniuria, et movet et impellit, caret autem ira sapiens, quam excitat iniuriae species, nec aliter careret ira nisi et iniuria, quam scit sibi non posse fieri.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 49:2)
ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장3)
"saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet fulmina, ture dato sustinuisse manum, at si neglegimur, magnis iniuria poenis solvitur, et iustum praeterit ira modum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권182)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)
Optimum est notis vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae iniuriae exortam in altum retrahat nec dolorem suum profiteatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 85:1)
quis enim iniuriam non potest ferre, qui potest iram ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 157:4)
si Ardeates sua tempora exspectare velint arbitriumque senatui levandae iniuriae suae permittant, fore ut postmodo gaudeant se irae , sciantque patribus aeque curae fuisse ne qua iniuria in eos oreretur ac ne orta diuturna esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION