라틴어 문장 검색

Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 3:1)
Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia quae De Caeselli Erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit ludens et ludibunda, ridens et ridibunda, errans et errabunda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 4:1)
Nam 'ludibunda,' inquit, et 'ridibunda' et 'errabunda' ea dicitur quae ludentem vel ridentem vel errantem agit aut simulat."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 4:2)
Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 6:1)
breve et inreparabile tempus Omnibus est vitae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 4:2)
“Ubi damnorum gravium irreparabiliumque minationes dantur, si desunt manifestae scientiae certitudines, non erit id argumentum efficaces cautiones sumendas neglegendi”, ut ambitalis degradatio arceatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:2)
"Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus omnibus est vitae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:21)
Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus, singula dum capti circumvectamur amore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 11:1)
fugit inreparabile tempus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 23:3)
Fluunt dies et inreparabilis vita decurrit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 10:5)
ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 338)

SEARCH

MENU NAVIGATION