라틴어 문장 검색

De Dan quoque ait: " Dan catulus leonis prosiliet largiter de Basan ".
단을 두고서는 이렇게 말하였다. “단은 바산에서 뛰어나오는 사자 새끼다.” (불가타 성경, 신명기, 33장22)
Sapientes tamen feminas non decet tam repentina quemquam concessione ditare, ut prioribus praetermissis gradibus ad quarti statim gradus prosiliant largitionem, sed ordine solent procedere tali.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:15)
Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugentia tecta.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:3)
gratae que huic solitudini nullius vox vel tumultus irrepit.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:24)
Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen ita hanc comprimere et temperare soliti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, numquam prosiliant;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:38)
Interea a portis versus Sanctum Argenium infinita manus Turcopolorum et totius generis militum prosiluit in sagittis et varia armatura ad expugnandum Baldewinum, et universum gentis Christianae comitatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:8)
Prius ergo irrepit quod malum est, postea agnoscitur quod bonum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:19)
Sed interdum aut negligentibus irrepit oblivio impetratorum, aut tumidis et elatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:13)
Quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum Dei, vel praesentium, vel futurorum irrepere debeat ulla oblivio, sed tenax gratiae memoria perseverare, et obedientia non deesse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:4)
ea ubi irrepserit, aperiuntur aquae, ebulliunt omnes fontes cupiditatum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:3)
Rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus, novo et nusquam antea cognito more, proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum, multis stipatoribus stratis, abscessit, alternans regibilis acies, et ad extremum diei, nec mortium truci visu nec vulnerum territus, tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 8:1)
Sub idem fere tempus, Valentiniano ad expeditionem caute (ut rebatur ipse) profecto, Alamannus regalis (Rando nomine) diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter irrepsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 1:1)
Verum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum aliquid vel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt, eisdemque aegre digressis, ex abdito collis propinqui sinu, barbaricus prosiluit globus, optimatibus tum danda responsa (ut intellegi dabatur) opperiens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 8:1)
Prosilit a dumo perdix.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:12)
Sic proeliatus, iam tumultu eo Fotide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus irrepo, meque statim utpote pugna triumlatronum in vicem Geryoneae caedis fatigatum, lecto simul et somno tradidi.
(아풀레이우스, 변신, 2권 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION