라틴어 문장 검색

Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam propter omnes irritationes, quibus provocaverat eum Manasses.
그러나 므나쎄가 주님의 분노를 몹시 돋우었기 때문에, 주님께서는 유다를 거슬러 타오르는 커다란 분노의 열기를 거두지 않으셨다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 23장26)
et induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi irritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas.
내가 일찍이 그들에게 준다고 손을 들어 맹세한 땅으로 그들을 데리고 들어갔더니, 그들은 높은 언덕과 무성한 나무를 볼 때마다, 그곳에서 희생 제물을 바치고 화를 돋우는 봉헌물을 바쳤다. 그곳에 향기로운 제물을 갖다 놓고 제주를 따라 놓았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 20장28)
Vinum multum potatum, irritationem et iram et ruinas multas facit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 42:7)
Sed in civitate, ubi sparsorum per vias cadaverum multitude humandi officia superaret, pestilentia tot malis accessit, verminantium corporum lue tabifica, vaporatis aestibus varioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde oriri solent breviter explicabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 1:1)
Videtur enim calx viva aqua aspersa concipere calorem vel propter unionem caloris qui antea distrahebatur (ut ante dictum est de herbis conclusis), vel ob irritationem ex exasperationem spiritus ignei ab aqua, ut fiat quidam conflictus et antiperistasis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:2)
oleum enim aeque ac aqua valebit ad unionem spiritus inclusi, sed non ad irritationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:4)
36. Irritatio per frigidum ambiens auget calorem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:1)
Vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit.
(불가타 성경, 집회서, 31장38)
Amaritudo animae vinum multum potatum in irritatione et ruina.
(불가타 성경, 집회서, 31장39)
Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 1:1)
Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:1)
forsitan Aethiopum penitus de montibus altis crescat, ubi in campos albas descendere ningues tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:13)
resolvit Aera tabificum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:18)
Ossaque dissolvens cum corpore tabificus Seps.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:59)
atque ut haec tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION