라틴어 문장 검색

Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia videtur partem istam synlogismi praetermisisse, neque id ei negotium fuit, synlogismum tamquam in scholis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 7:1)
verum hoc quod in isto loco praetermisit, reddit in decimo dicens namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis, regem adit et regi memorat nomenque genusque.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6073)
Istud quoque curae fuit non praetermittere, eo quod diluvium factum dixerit, quadraginta diebus, et addiderit, quadraginta noctibus (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:1)
sin praetermittes, qualis erit tua ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo sponsionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:4)
quod me vetas quicquam suspicari accidisse ad animum tuum quod secus a me erga te commissum aut praetermissum videretur, geram tibi morem et liberabor ista cura, tibi tamen eo plus debebo quo tua in me humanitas fuerit excelsior quam in te mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 20 6:1)
qui neminem praetermiserit, quicum loqui potuerit, cui non eadem ista dixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 21 1:4)
qua re non equidem iam te rogo ut ad me de te, de rebus istis scribas (numquam enim, cum potes, praetermittis), sed hoc te scire volo, nihil fere umquam me sic exspectasse ut, cum haec scribebam, tuas litteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 1:10)
sed videto ne in istis duobus generibus hydra tibi sit et pellis, Hercules autem et alia opera maiora in illis rebus, quas praetermittis, relinquantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 71:3)
Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum ­
하늘과 땅이 창조될 때 그 생성은 이러하였다. 주 하느님께서 땅과 하늘을 만드시던 날, (불가타 성경, 창세기, 2장4)
vocavitque nomen eius Noe dicens: "Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus".
“이 아이가 주님께서 저주하신 땅 때문에 수고하고 고생하는 우리를 위로해 줄 것이다.” 하면서, 그의 이름을 노아라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 5장29)
Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
하느님의 아들들이 사람의 딸들과 한자리에 들어 그들에게서 자식이 태어나던 그때와 그 뒤에도 세상에는 나필족이 있었는데, 그들은 옛날의 용사들로서 이름난 장사들이었다. (불가타 성경, 창세기, 6장4)
Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
이 셋이 노아의 아들인데, 이들에게서 온 땅으로 사람들이 퍼져 나갔다. (불가타 성경, 창세기, 9장19)
et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan;
오피르, 하윌라, 요밥을 낳았다. 이들이 모두 욕탄의 아들들이다. (불가타 성경, 창세기, 10장29)
Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
이들이 씨족과 언어와 지방과 민족에 따라 본 셈의 자손들이다. (불가타 성경, 창세기, 10장31)
exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas".
나는 아무것도 필요 없소. 다만 젊은이들이 먹은 것을 빼고, 나와 함께 갔던 사람들 곧 아네르와 에스콜과 마므레만은 저희의 몫을 가지게 해 주시오.” (불가타 성경, 창세기, 14장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION