라틴어 문장 검색

sed hic etiamsi videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur, iudicatio est qualitatis atque ad eum potius status reducenda, ad cuius forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 163:4)
Ut ergo inter te et Vettium velut arbitrali iudicatione conponam, aperio quidem philosophiae tricliniorum fores, sed spondeo sic interfuturam, ne mensuram nocte sibi ac sectatoribus suis dispensationis excedat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 7:1)
et est status finitivus non tam dicendo 'abesse', quam 'reliquisse'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 684)
Itaque, ut omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine, animadversio illa ignominia dicta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:3)
'longi subselli,' ut noster Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem tibi item unum alterumve diem abstulerit (quid enim potest amplius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 9 3:3)
haec autem opinatio est iudicatio se scire, quod nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:4)
quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:4)
Archedemus coniecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 114:2)
sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 119:3)
iudicatio, an potuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 154:2)
status finitivus, quid sit filius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 185:6)
causa quoque et iudicatio et continens est in omni genere causarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 187:1)
his inventis, intuendum deinceps videtur, quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 305:1)
κρινόμενον autem iudicatio, an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 308:8)
quot autem causas faciendi, totidem iudicationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 310:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION