라틴어 문장 검색

sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes (ut ego arbitror) potest, ut in eo, qui, cum adulteram deprehensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 311:1)
quaestiones et iudicationes, an illo tempore, an illo loco licuerit occidere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 311:3)
at ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 314:3)
ergo non alia quaestio alia iudicatio erit, sed plures quaestiones et plures iudicationes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 320:5)
recte, non recte, an recte occiderit, quaestio nec statim iudicatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 315:4)
alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 319:1)
at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 323:1)
his inventis, intuendum deinceps videtur, quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 305:1)
nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 330:1)
ibi ergo iudicatio, ubi quaestio, quia in eadem re prima quaestio et extrema disceptatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 315:2)
cum vero in aliquam rem missa causa recessum est a quaestione, quae erat, et hic constituta quaestio, ubi iudicatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 321:4)
nam et illa quaestio, an omnes, qui paterna bona consumpserint, contione sint prohibendi, habeat oportet suam iudicationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 320:4)
sed sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status habeant, causae tamen status unus sit, ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime propria, de qua pronuntiatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 312:1)
senioribus ait: " Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos ".
원로들에게 말하였다. “우리가 너희에게 돌아올 때까지 여기에서 우리를 기다려라. 아론과 후르가 너희와 함께 있으니, 문제가 있는 이는 그들에게 가거라.” (불가타 성경, 탈출기, 24장14)
Dixeruntque ei Gabaonitae: " Non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius; neque nobis licet interficere hominem de Israel ". Ad quos ait: " Quod ergo dixeritis, faciam vobis ".
기브온 사람들이 다윗에게 대답하였다. “사울이나 그 집안과 저희 사이는 은이나 금으로 해결될 문제가 아닙니다. 또한 저희는 이스라엘에서 어느 누구도 죽일 생각이 없습니다.” 다윗이 “그대들이 요구하는 것이 무엇이오? 내가 그대들에게 해 주겠소.” 하고 말하자, (불가타 성경, 사무엘기 하권, 21장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION